Nuntii Latini podkast

diē secundō mēnsis Māiī

3.05.2025
0:00
5:26
Do tyłu o 15 sekund
Do przodu o 15 sekund

Comitia in Canadā habita

Suffrāgiīs populāribus lātīs numerātīsque, factiō Līberālis plūrēs quam aliae habēbit senātōrēs, sed nōn dimidiam partem eōrum, unde necesse erit cum alterā quādam factiōne sociārī ad magistrātūs creandōs.  Petrus vērō Poilievre, quī mēnse Iānuāriō quidem vidēbātur factiōnem Conservātīvam ad victoriam dūctūrum, nōn solum victus est sed etiam suum ipsīus officium senātōrium perdidit, quem vigintī annōs gesserat.  Jagmeet Singh, dux factiōnis Novae et Populāris, nōn solum suum officium senātōrium perdidit sed etiam factiōnem, quippe quae tantam clādem in comitiīs passa esset, ut nōn iam rīte agnōscerētur.  Marcus autem Carney, argentārius quī in locum Iustīnī Trudeau successerat ut summum magistrātum Canadēnsium obtinēret, tandem in senātum ēlectus est.  Carney inter alia, quae Canadēnsibus prōmittēbat, negāvit Canadam quīnquāgēsimam prīmam cīvitātem factum īrī Americānae reīpūblicae.

Caedes Vancouveriī

Diē Sōlis Vancouveriī, quae urbs Canadēnsium prope est Bellinghamiam, novem hominēs interfectī sunt et vigintī vulnerātī, cum Kai-ji Adam Lo, dēmēns vir trīginta annōs nātus, raedam suam dīrexisset in turbam hominum, quī Lāpū Lāpū festum Philippīnōrum celebrābant.  Jagmeet Signh, dux factiōnis Novae et Populāris, paulō ante adfuerat quam impetus factus est.

Diruptiō in Persiā tonat

Diē Saturnī in portū Bandar Abbās dictō, quī in Persiā est maximus, ad septingentī hominēs interfectī sunt et mille hominum vulnerātum, cum materia quaedam chēmica—quae putātur natrium perchlorātum ā Sīnīs importātum et missilibus dēstinātum fuisse—dirupta esset.

Cōnscientia dīrupta

In mediō mare, duodecim mīlibus passuum ā Maltā īnsulā, Cōnscientia nāvis, quae subsidia misericordiae causā ad Palaestīnōs vehēbat, est subitō dīrupta.  Greta Thunberg, quae nāvem ascēnsūra erat, dīxit post impetum nāvem nōn mōtam esse sed in perīculō esse, nē dēmergerētur.  Causa autem naufragiī adhūc investīgātur.

Nova nāvis bellica in Cōrēā Boreālī

Diē Saturnī Kim Jong-Un, tyrannus Cōrēae Boreālis, unā cum Jū Ae fīliā, novissimam nāvem bellicam et novī generis inaugurāvit.  Novae nāvēs ēius generis magnam vim missilium ferent, quae sursum dīrecta in caelum mittuntur, id quod nunc solitum est in aliārum gentium nāvibus sed novum est Cōrēānīs.  

Vīs ēlectrica Hispānīs dēfēcit

Diē Lūnae, sex diēs postquam Hispānī magistrātūs nuntiāverant sē tandem effēcisse ut tōtī Hispaniae vīs ēlectrica “vīridis,” id est, sine petrōleō carbōneve generāta, suppeditārētur, per tōtam Hispaniam necnōn et Lusitāniam vīs ēlectrica dēfēcit, neque ante diem Martis restituī potuit.  Causa adhūc ignōta pervestigātur.  Vī ēlectricā sublātā, quinque hominēs periērunt, et trigintā quinque mīlia hominum in trāminibus ferriviāriīs inclūsa sunt.

Americānī et Ūcrāīnēnsēs pācīscuntur

Postquam praesidēs utrīusque gentis inter funus Franciscī pontificis maximī collocūtī erant, Americānī et Ūcrāīnēnsēs pactī sunt, ut Ūcrāīnēnsēs ūnā cum Americānīs varia elementa, ut lithium tītāniumque, ēffoderent, ad utrīusque gentis beneficium.  Americānī nōn mīlitēs sed metallicōs mercātōrēsque in Ūcrāīnam mittent, quod causam Americānīs dabit ut cūrent, nē Russī iterum Ūcrāīnam invadant, et Ūcrāīnēnsēs lucrum facient, quō rempūblicam suam bellō vastātam restaurent.

Więcej odcinków z kanału "Nuntii Latini"