Nuntii Latini podcast

diē quartō mēnsis Iūliī

0:00
4:50
Rewind 15 seconds
Fast Forward 15 seconds

Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae.

Assange līberātus

Iūliānus Assange, quī annō bis millēsimō decimō secrēta Americānōrum ā mīlite quōdam sublāta divulgāverat, deinde paene septem annōs in sēde Aequitōriānae lēgātiōnis habitāverat, nē in dīciōnem Americānōrum incideret, postrēmum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō ad hunc annum erat vinculīs Britannōrum tentus, tandem est in Americānās īnsulās redditus et iūre damnātus et statim līberātus. Inde in Austrāliam, terram patriam, est profectus.

Bolivia nōn ēversa

Diē Mercuriī mīlitēs Boliviānī, Iōhanne Iōsēphō Zuniga dūce, in palātium praesidiārium irrupuērunt nec rempūblicam ēversērunt. Immo post paucās hōrās mīlitēs ā palātiō dēductī sunt et Zuniga est comprehēnsus. Ludovīcus Arcē, quī praeses adhūc manet, Iōsēphum Vilsonium Sanchez novum praefectum mīlitibus fēcit. Zuniga autem diurnāriīs dīxit tōtam rem esse ab Arcē excogitātam, quā praeses favōrem populī sibi conciliāret, quod etiam accūsant et Īvō Mōrālēs, ōlim praeses Boliviānōrum, et Xaverius Milei, praeses Argentīnōrum, hominēs aliōquīn inter sē oppositī. Americānī autem prō suā partē negant sē esse reī Boliviānae immixtōs.

Tumultus in Keniā

Cīvēs Keniānī in magistrātūs reclāmantēs hebdomade priōre in cūriam irrupuērunt, quam flammīs dedērunt, et tumultum facere pergunt. Principiō enim in nova vectīgālia “viridia” reclāmābant, quae magistrātūs in mercēs cōtidiānās impōnere voluerant. Senātōrēs autem Keniānī, quī saepe in rētibus sociālibus dīvitiās ostentant, immūnēs erunt novōrum vectigālium et vīridis austeritātis: itaque cīvēs, et praecipuē iūvenēs, summōpere in senātōrēs magistrātūsque īrāscuntur.

Comitia Gallica

Comitiīs prīmāriīs in Galliā habitīs, partēs dextimae referuntur tertiam partem suffrāgiōrum tulisse, partēs sinistrae ad quartam partem, factiō vērō Emmanuēlis Macron, praesidis Gallōrum, quīntam. Quamquam inter aetāte prōvectiōrēs factiō media, quae est Emmanuēlis Macron, favōrem retinet, iūvenēs videntur ad partēs et sinistrās et dextrās fūgisse. Diē autem Sōlis altera comitia habēbuntur, ut est mōs Gallōrum, quibus dēnuō licet cīvibus inter candidātōs, quī in prīmāriīs comitiīs octāvam saltem partem suffrāgiōrum tulērunt, ūnum ēligere quī in senātum cōnscrībātur.

Durenda sublāta

Durenda, spatha seu gladius Rolandī, quī Carolō Magnō regnante fuit Britannicī līmitis praefectus, ē rūpe Rochae Amatōris, ubi ad mille et ducentōs annōs haeserat, est diē Martis sublāta. Gladius, quī durissimus esse nec frangī posse fertur, in rūpem iactus ā Rolandō morientī fertur, nē ā Saracēnīs caperētur. Magistrātūs neminem habent furtis suspectum.

Comitia Britannica

Hodiē Britannī comitia habent, quae Rishīus Sunak, minister prīmārius, indīxit. Quibus in comitiīs vērisimile est factiōnem dextram, ad quam Sunak ipse pertinet, duās partēs auctōritātis, quam nunc habet, perditūram, et sinistram factiōnem, quae opificibus favēre dīcitur, eās sellās in cūriā esse captūram. Ferē certum est Ciārum Starmer, factiōnī sinistrae praepositum, mox fore ministrum prīmārium et satis senātōrum habitūrum, ut quāscumque lēgēs voluerit ferre possit.

More episodes from "Nuntii Latini"