
Colloquia in Sīnīs
Shenzhen in Sīnīs trīcēsimus et quartus congressus Cooperātiōnis Oeconomicae Asiae et Pācificī est habitus. Ibi summī magistrātūs trium gentium atomicīs armīs īnstructārum, vidēlicet Americānōrum, Sīnēnsium, Russōrum, congressī sunt, ubi sunt de pāce collocūtī et ūnā nēgāvērunt bellum atomicum esse gerendum. Praeses Americānus Vladimīrum Pūtin praesidem Russōrum comiter tamquam amīcum salūtāvit; quod posteā dēfendit, dīcēns melius sibi vidērī hominēs quattuor mīlibus missilium atomicōrum armātōs vocāre amīcōs quam hostēs. Ex alterā parte Donaldus Tusk, minister prīmārius Polōnōrum, negāvit praesidem Russōrum amīcum esse neque amīcum futūrum esse. Differunt enim Eurōpaeī et Americānī in hōc, quōd Eurōpaeī cupiunt Pūtin, quippe quī bellum in Ūcrāīnam gerat, sēgregandō pūnīre, sed Americānī credunt sine colloquiīs pācem compōnī nōn posse.
Venetiola et Columbia
Diē Mercuriī Americānus secretārius bellīs gerendīs praepositus vīsitāvit Venetiolam, ōlim gentem īnfestem sed nunc sociam et amīcam, ubi cum magistrātibus pactus est ut Americānī et Venetiolānī coniunctīs vīribus et cōpiās exercērent et narcoterroristās exterminārent. Dīxit secretārius illīs latrōnibus, “Vōs indāgābimus, vōs inveniēmus, vōs interficiēmus.” Deinde eōdem diē in Columbiā āeroplānum et arma Columbiānīs dedit, quibuscum etiam collocūtus est dē narcoterroristīs cohibendīs.
Guatimāla
Senātōre et tribus satellitibus interfectīs, magistrātūs Guatimālēnsium in prōvinciās orientālēs Zacāpam et Izabālam vocātās iustitium indixērunt. Pūblicīs igitur custōdibus nunc iniussū iūdicum licet cīvēs comprehendere et domōs intrāre, necnōn cīvēs vī prōhibēre quōminus gregātim congrediantur.
Estōnia
Mēnse Decembrī ineunte Estōniēnsēs limitem inter suam terram et Russiam sex mēnsēs claudent, postquam hominēs octō dēprehēnsī sunt quī impetum faciēbant in societātem Threod Systēmata dictam, quae āeroplāna automata facit. Maria Zakharōva, pūblica ōrātrīx magistrātuum Russōrum, dīxit id cōnsilium captum esse ē Russophobiā sīve timōre Russōrum, ac novum “vēlum ferreum” inter gentēs obdūcī sibi vidērī.
Sōmālia
Magistrātūs Sōmāliānī lēgātum Cōnfoederātiōnis Phylarchiārum Arabicārum expūlērunt et suum lēgātum dē Cōnfoederātiōne illā revocāvērunt. Minister enim prīmārius Sōmāliānōrum dīxit Cōnfoederātiōnem incursiōnem in Sōmāliam fēcisse. Quamquam minister ille nihil amplius explīcāvit neque “incursiōnis” vōcem dēfīnīvit, Cōnfoederātiō tamen, quae ultrā paenīnsulam Arabicam iacet neque mīlitēs in Sōmāliam mīserat, auxilium oeconomicum et politicum prōvinciīs quibusdam Sōmāliānīs dedit.
Aethiopia
Aethiopēs et Erythraeī ad līmitem, quī eōs dīvīdit, cōpiās mōvērunt. In eādem regiōne Aethiopēs bellum gerunt in seditiōsōs Tigrāiēnsēs, quibus Erythraeī auxilium nunc ferunt, quamquam Erythraeī abhinc quattuor annōs in Tigrāiēnsēs bellum gesserant.
Adhūc reclāmātur in Galliā
Ā mēnse Septembrī per tōtam Galliam reclāmātur. Diē Martis permultī custōdēs pūblicī, quī tumultuōsiōribus reclāmātōrum cohibendīs dēfatīgantur, medicōs adiērunt, ut ab officiīs illō diē vacārent: nam hoc sōlum reclāmātiōnis genus custōdibus pūblicīs concēditur. Quia multī reclāmātōrēs sunt discipulī, incertum est post duōs mēnsēs an annus acadēmicus continuārī possit.
Altri episodi di "Nuntii Latini"



Non perdere nemmeno un episodio di “Nuntii Latini”. Iscriviti all'app gratuita GetPodcast.








