Nuntii Latini podcast

diē ūndecimō mēnsis Octōbris

12/10/2024
0:00
6:26
Manda indietro di 15 secondi
Manda avanti di 15 secondi

Corrēa et Glas interdictī

Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur.  Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in jūs vocārētur.

Isrāēlītae in Hezbollah impetūs faciunt

Isrāēlītae in Hezbollah, latrōnēs cum Persīs sociātōs, variōs impetūs faciunt, quibus bellum, quod inter Isrāēlītās et Hāmās latrōnēs nunc in Libanum dīlātātur.  Prīmīs impetibus occīsus est Hassan Nasrallah, quī Hezbollah latrōnibus praefectus erat; deinde interfectus est Hashēm Safieddīnē, quī fertur fuisse ējus successor.  Interim Persae cōnātī sunt lēge tāliōnis Isrāēlītās ad ducentīs missilibus oppugnāre, sed frustrā: nam multīs missilibus interceptīs tantum ūnus homō fertur interfectus esse, quī fuit Palaestīnus.  Isrāēlītae nunc dēlīberant quemadmodum Persīs sit respondendum.  Timētur, nē bellum etiam lātius augeātur. 

Comitia in Austriā habita

Comitiīs in Austriā habitīs, factiō Lībertātī prōmōvendae, cui praeest Herbertus Kickl, victōriam tulit prīmam post secundum bellum omnium gentium.  Cīvēs enim, quī suffrāgia factiōnī Lībertātī prōmōvendae tulērunt, angī videntur dē auctīs mercium pretiīs, dē numerō immigrantium, dē bellō quod inter Ūcrāīnēnsēs et Russōs geritur.  Victōriā dextrae factiōnis nūntiātā omnēs aliae factiōnēs iam recūsant, nē cum factiōne Lībertātī, ut quae sit dextrārum partium, ullam societātem foedusve iungant ad rempūblicam gerendam.  

Comitia in Iāpōniā habenda

Fūmiō Kishida, minister prīmārius Iāpōnum, mūnere abdīcāvit et gubernaculum reīpūblicae Iāpōnicae tradidit Shigeruī Ishibae, quī iam nūntiāvit sē velle comitia habēre vīcēsimō septimō diē mēnsis Octōbris.  Propter scandala sīve īnfāmiam corruptiōne nātam, necnōn propter aucta omnium rērum pretia, paucī Iāpōnēs probāvērunt mōrem, quō Kishida rempūblicam gerēbat.  Ishiba prōmittit sē prosperitātem secūritātemque Iāpōnum tuitūrum et corruptōs suae factiōnis expulsūrum.  

Rutte NATO sociīs praefectus

Marcus Rutte, ōlim minister prīmārius Batāvōrum, est generālis secretārius cōnfoederātiōnis Atlanticae creātus, deinde iter in Ūcrāīnēnsium fīnēs fēcit ubi auxilium contrā Russōs prōmīsit.  Congressus tamen confoederātārum gentium, quī in castrīs aēriīs Ramstein dictīs et in Germāniā sitīs habendus erat, propter procellās Americānās est abrogātus, cum praesidī Americānō suōs cīvēs tuērī necesse videātur.

Ūcrāīnēnsēs diē Mercuriī coactī sunt mīlitēs suōs dē Vuhledar dēdūcere, quod oppidum Russīs concessērunt.

Dē Vulneribus Christī īnsulīs

Īnsulae quæ Vulnera Christī, vulgō Chagos vocantur, ultima colōnia quam Britannī in Africā administrābant, in diciōnem Mauritiōrum sunt datae.  Quō factō Americānī dīxērunt rem sibi placēre, ut per quam sibi licēret castra aēria Didācī Garsiae in proximum saeculum retinēre; aliī autem questī sunt Mauritiōs prōniōrēs esse in Sīnēnsēs.  Nēmō autem sententiam rogāvit Chagossōs, quī ante castra posita īnsulās colēbant.  Illīs porrō nōn licet in īnsulās ōlim suās redīre.

Dē Hāītiā

Per mediam Hāītiam grassābantur latrōnēs, quī “Gran Grif” sēmet ipsōs vocitāre solent, et septuagintā cīvēs trucīdāvērunt.  Strāgem enim fēcērunt dē cīvibus innocentibus, ut quī nōn obstitissent nē custōdēs reī pūblicae in latrōnēs facerent impetūs.  Ipsī custōdēs pūblicī suīs in castrīs mānsērunt, nolentēs prōdīre ut latrōnēs reprimerent et cīvēs tuērentur.  Quamquam Keniānī aliaeque gentēs prōmīsērunt sē mīlitēs missūrōs, quī custōdēs pūblicōs roborārent, tantum quadringentī advēnērunt, quā rē latrōnēs pergunt līberrimē grassārī et strāgem facere dē cīvibus.

Dē bove Bellinghamēnsī

 Duōs iam mēnsēs bōs, quae lībertātem ē raedā effugiendō sibi cōnsecūta erat, per Bellinghamiam urbem errat, nec custōdēs pūblicī eam capere possunt.  Bōs, cuī nōmen est Amābilis, nōn assuēta est hominibus, unde perīculum est nē perterrita cīvibus noceat.  Itaque custōdēs pūblicī coepērunt automatīs aēroplānīs bovem spectāre, et escam pōnunt, ut in saepta bovem alliciant.

Altri episodi di "Nuntii Latini"