Nuntii Latini podcast

diē tertiō mēnsis Māiī

0:00
4:53
Retroceder 15 segundos
Avanzar 15 segundos

Humza Iousaf magistrātū abdicat

Humza Iousaf, quī annum fuit minister prīmārius Caledōniōrum, magistrātū abdicāvit. Dē quō Alister Jacobus, minister rēbus internīs praepositus, dīxit rectē factum esse, cum Iousaf ab alterā difficultāte in alteram errāvisset, nec senātus fīdūciam ēius habuisset. Senātus Caledōniōrum parātus erat nōn semel sed bis hāc hebdomade senātōrēs sententiam rogāre, utrum fīdūciam magistrātuum habērent, neque Iousaf vidēbātur posse senātōribus suādēre, nē magistrātus sibi tollerētur. Factiō ēius, Caledōnica et Nātiōnālis, quae septendecim annōs pollēbat, vidētur Opificum factiōne dēbilior facta esse, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendae perītōs. Iousaf quasī in gladium incumbere coactus est postquam ipse cōnsilium, quō sua factiō cum factiōne Viridī auctōritātem partīta esset, dīrupuerat nōn sine offēnsiōne.

Abū Huzeifa occīsus

Exercitus Maliānus refert sē occidisse Abū Huzeifa, quī et “Higgō” vocitābātur, Marociēnsem dūcem latrōnum quī sociātī sunt cum Chalifātū Islāmicō. Malia et Niger et Burkīna Fāsō saepe oppugnābantur ā latrōnibus Mahomētānīs. Americānī quinquāgiēns centēna mīlia dollārōrum offerēbant eī, quīcumque deferret Huzeifa, ut qui quattuor mīlitēs Americānōs occīdisset.

Senātor ē senātū Canadēnsium ējectus

Petrus Poilievre, senātor in Canadēnsium senātū et dux factiōnis magistrātibus oppositæ, ējectus est ē senātū cum dīxisset Iustīnum Trudeau, ministrum prīmārium, esse īnsānum, ut quī illicitum ūsum medicāmentōrum reprimere nōllet. Factiō, cui praeest Poilievre, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendæ perītōs, longē fertur posse factiōnem magistrātuum superāre in comitiīs, quae sunt ante Novembrem mensem annō proximō habenda.

Britannī migrantem in Ruandam mittunt

Aliēnus quī in Britanniam migrāre voluit, suā sponte ēlēgit ut in Ruandam mitterētur. Quī prīmus dīcitur esse, quī foedere inter Britannōs et Ruandēnsēs pactō ē Britanniā expellātur. Magistrātūs autem Britannī referunt sē coepisse alienigenās, quī magistrātuum iniussū in fīnēs Britannōrum intrāverint, tenēre quī nōn suā Marte sed nōlentēs in Ruandam dēportentur.

Hāītia

Extraordinārium concilium ad Hāītiānam rempūblicam restituendam diē Martis Edgardum Leblanc Fils, quī ōlim fuerat princeps senātūs Hāītiēnsium, praesidem prō tempore fēcit, et Frederīcum Belizaire, ōlim ministrum juvenibus ludīsque praefectum, prō tempore prīmārium ministrum. Oportēbit novōs magistrātūs īnsulam, cūius magna pars in dominātū latrōnum iacet, dēnuō in potestātem reīpūblicae redigere et populāria comitia habēre. Quibus factīs latrōnēs, quī magis quam regimen pollent, coepērunt in quibusdam partibus Portūs Principis, capitis Hāītiae, omnia, quae potuērunt, combūrere. Incertum igitur manet, utrum Frederīcus Belizaire pacem restituere latrōnēsque reprimere possit.

Dē Americānīs in Nigrī

Russī Mīlitēs in eadem castra intrāvērunt, ubi Americānī ē Nigrī expellendī adhūc versantur. Americānī māiōrem præfectum mīlitiæ, id est dūcem duābus stellīs insignītum, mīsērunt quī cōnārētur mīlitēs dē Nigrī bene dēdūcere.

Dē Fujian nāvī aēroplānigera

Sinēnsēs diē Mercuriī Fujian, tertiam et novissimam nāvem aēroplānigeram, prīmum in mare mīsērunt. Tōta nāvis est ā Sēribus facta in Sīnīs secundum cōnsilia Sīnēnsium propria, cum multa dē priōribus nāvibus cōnsiliō Russicō factīs didicerint architectī nāvium. Nunc sōlī Americānī habent plūrēs nāvēs, quae aēroplāna gerunt, quam Sīnēnsēs, quī classem inter maximās habent.

Otros episodios de "Nuntii Latini"