Nuntii Latini podcast

diē sextō decimō mēnsis Februāriī

2023-02-17
0:00
6:32
Spola tillbaka 15 sekunder
Spola framåt 15 sekunder

Americānī rēs sibi ignōtās dīsiciunt

Diē Veneris suprā arcticōs fīnēs Alascae cīvitātis ignōtum aliquid ad altitūdinem quadrāginta mīlium pedum volāns missilī Americānō est dīruptum. Quodcumque fuit, secundum mīlitēs āeriōs, cylindrus vidēbātur esse formā, colōre argenteō, magnitūdine autoraedae, nec quō per āerem pellerētur habēre neque hominem continēre. Nec magnus follis fuit talis, qualī Sinēnsēs speculandī causā fīnēs Americānōs nūper violāverant. At, quidquid id fuerat, armīs Americānīs est bene displōsum.

Diē Saturnī Canadēnsēs in caelō super suīs regiōnibus boreālibus alium cylindrum sēnsērunt, itaque rogāvērunt ut Americānī āeriōs mīlitēs mitterent quī cylindrum ignōtum dīsicerent, quod est factum. Deinde die Sōlis prope Lacum Hūrōnum inter Canadam et Americam situm rēs ignōta tertia, seu post speculātōrium follem Sīnēnsium quarta, est missilī disiecta. Omnīnō ignōtum est, quae fuerint, unde vēnerint, quid ēgerint, quem ad fīnem missa sint; sed hoc ūnum constat: illa posse missilibus dīrumpī.

Nicaraguēnsēs līberātī

Iōsēphus Daniēl Ortēga, tyrannus Nicaraguēnsium et assecla Marxiī Leninīque, ad ducentōs sibi oppositōs et in vincula pūblica ductōs in Americam dēportāvit. Quōrum ūnus est cīvis Americānus, aliī vērō Nicaraguēnsēs; sed, cum Ortēga referātur velle eōs, contrā foedera diū rāta et lēgēs Nicaraguēnsēs, cīvitāte prīvārī, rēspūblica Hispānōrum cīvitātem eīs praebet nē cīvēs nullīus gentis fīant. Annō autem bis millēsimō vīcēsimō prīmō Ortēga rīvālēs, quippe quī etiam summum magistrātum peterent, inter ipsa comitia in vincula dūxit, nē ipse suffrāgiīs populāribus dēvincerētur, quārē comitia ipsa plērīsque irrita vidēbantur. Praeter aemulōs rīvālēsque, dētinēbantur aliī ut quī lībertātem populī prōmōvissent. Rolāndus igitur Alvārēs, episcopus Matagālpae, recūsāverat nē in exilium profugeret, itaque laesae māiestātis damnātus est quī sex et vīgintī annōs pūblicīs vinculīs tenērētur et cīvitāte prīvārētur.

Moldāva ministra prīmāria magistrātū sē abdicat

Nātālia Gavrilīţa, ministra prīmāria Moldāvōrum, quae modo duodēvīgintī mēnsēs summum honōrem obtinuit, diē Veneris magistrātū sē abdīcāvit, cum bellum, quod Russī in Ūcrāīnam gerunt, sēcūritātem et stabilitātem Moldāvōrum reī pūblicae multīsmodīs turbāvisset. Nam petroleō, quod Russī suppetiāre solēbant, dēminūtō, pretia omnium mercium magnōpere aucta erant, unde cīvēs etiam in magistrātūs reclāmābant; et magna cōpia profugōrum Ūcrāīnēsium, quī in Moldāviam sē contulerant, difficultātēs dēnuō auxerat. Eōdem diē, paulō antequam Gavrilīţa abdīcāvit, missile Russicum in Ūcrāīnam iactum fīnēs Moldāviae violāverat: itaque arma aliēna terram transgrediuntur, ut bellum propius appropinquāre videātur. Diē porrō Veneris speculātōrēs Moldāvī nuntiāverant sē cognōvisse opera clandestīna suscepta esse, quibus rēspūblica subverterētur. Māia igitur Sandū, praesēs Moldāva quae abdicātiōnem Gavrilīţae rīte accēpit, nōmen Dorinī Recean, consiliāriī secūritātī praefectī prōposuit, quī in locum Gavrilīţae succēderet.

Dē Turciā et Sȳriā

Post hebdomadem numerus, quī terrā bis mōtā tam in Turciā quam in Sȳriā periērunt, māior habētur quam quadrāgintā mīlia hominum, sed ē ruīnīs vōcēs oppressōrum adhūc audiuntur. Centum et quīnquāgintā mīlia hominum tabernāculīs teguntur. Turcae coepērunt in iūs vocāre architectōs opificēsque quī aedificia lābilia prō tūtīs venditābant.

Antōnius porrō Guttērēs, praesēs Gentium Ūnītārum, poscit ex omnibus gentibus auxilium pecūniārium, quō miseriae Turcārum Sȳrōrumque subleventur.

Novus praefectus Al-Caedae

Saīf al-Adel, ōlim mīlēs Aegyptiacus, quī et partem ēgit in impetū quī saeculō vīcēsimō exeunte factus est in sedēs legātiōnis Americānae tam in Tanzanīā quam in Keniā sītās, secundum Coetum Ūnītārum Gentium praepositus est Al-Caedae gregī nōtissimō latrōnum. Ille nunc putātur inter Persās versārī, quamquam Persia ad Mahometanōrum factiōnem Siiticam, Al-Caeda vērō ad Sunniticam spectat. Americānī prōmittunt prō praemiō centiēns centēna mīlia dollārōrum eī, quīcumque al-Adel in dīciōnem Americānōrum reddiderit.

Albertus Bacharach diem obiit

Albertus Lībertus Bacharach, Americānus quī mediō saeculō vīcēsimō multa et mīra carmina composuerat, diem obiit. Quī ter palmam Acadēmiae, sexiēs palmam Grammaticam, et palmam Imāginis Orthicī Instrūmentī tulerat; septuāginta porro et tria carmina, quae ille panxerat, inter optima Americāna numerantur, inter quae nōtissima sunt Plūviae pergunt in caput meum cadere, et Quod nunc necesse est mundō (quod cecinit Iacobula DeShannon), et Precātiunculam precor (quod cecinit tam Arētha Franklin quam Diōnē Warwick). Quibus in carminibus prōgredī solēbant chordae aliter, atque audītor exspectābat, et instrūmenta īnsolita audiēbantur. Vīxit annōs nōnāginta et quattuor.

Fler avsnitt från "Nuntii Latini"